LONGOBARDI

LONGOBARDI
LONGOBARDI
pop. Germ. quos quidam a longis barbis, alii a telo, quod Alabardam vocant, dictos ferunt, et ab Oceano, Germaniaeque ultimis oris: Becmann. habet, Rugilandiâ ad mare venisse, novas sedes quaerentes. Hi patentes primum ad Danubium campos, adulteriorem eius ripam multis Annis incoluêre. Deinde Cunimundo Gepidarum Rege, qui Dalmatiam et Sirmium tenebat, victo; cum Hunni denuo graves essent, relictâ ipsis Pannoniâ a Narsete, quem Sophia Aug. muliebribus probris irritavetat, evocati Italiam, Ostro- Gothis deletis, vacuam occupârunt, eiusque partem Cisalpinam Galliam Longobardiam vocârunt, quod nomen hodieque retinet. Post Duces suos, primum Regem sibi legere Agelm undum, circa A. C. 389. fil. Ducis Aonis; huic post Annos 34. ex concubina fil. Lamisco successit. Hunc excepêre Hildehocus, Gudehocus, Ciatto, Tato, Walthan. sub quo iis civitatem Notitorum aliaque in Pannonia loca concessit Iustinianus Imp. illorum opera contra Totilam feliciter usus. Successêre, Wacho, Audoinus, Albonius; qui a Narsete evocatus in Italiam Ticinum post triennale obsidium expugnavit, et Rex Italiae proclamatus est A. C. 571. Hunc Clepho sequutus est; ultimus Desiderius fuit, a Car. Mag. regno exutus A.C. 774. An. 206. post Natsetis cum Alboino foedus. Post quem cum Rogaldus Foroiulii Dux, regnum invadere niteretur frustra, fuit cum copiis suis caesus. Vide Aimoin. de gestis Franc.. P. Diac. de reb. Longob. Prosp. et Marcell. in Chron. Sigonium de regno Ital. Volat. l. 7. Geo. Lazium Migr. Sept. l. 12. Leandr. Albert. Descr. Italiae, Cluv. Merul. Strab. l. 7. p. 290. etc. Item supra in vocibus Lancobard. et Langobardi, ac infra in Longobardia. De his Nic. Lloyd. ut, inquit,
Celtiberi ex Celtis et Iberis fuit una natio, ita Lingones populi Germ. et Bardi Gall. pop. factâ unione, gentem unam, et unum nomen admiscuêrunt: Ideoque quidam Lingobardos vocant.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • Longobardi — Longobardi …   Deutsch Wikipedia

  • Longobardi — Administration Nom italien Longobardi Pays  Italie Région …   Wikipédia en Français

  • Longobardi — Longobardi …   Wikipedia Español

  • Longobardi — can refer to*the Italian name of the German people Lombards/Langobardts/Longbeards (see also Lombardi) *Longobardi, a commune in the province of Cosenza (southern Italy) …   Wikipedia

  • Longobardi — Longobardi, Flecken im District Paola der neapolitanischen Provinz Calabria citeriore, am Mittelmeere; 4000 Ew …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Longobardi — Longobạrdi,   Nino, italienischer Maler, * Neapel 30. 11. 1953. Im gestisch figurativen Farbauftrag formuliert er ein Menschenbild, dessen Pole Eros und Tod bilden. Im Spannungsfeld einer narrativen und einer abstrakten Malerei stehend,… …   Universal-Lexikon

  • Longobardi — Original name in latin Longobardi Name in other language State code IT Continent/City Europe/Rome longitude 39.20709 latitude 16.07649 altitude 330 Population 2340 Date 2012 02 15 …   Cities with a population over 1000 database

  • Longobardi (Italia) — Longobardi …   Wikipedia Español

  • Longobardi (commune) — Longobardi is a town and comune in the province of Cosenza in the Calabria region of southern Italy …   Wikipedia

  • LONGOBARDI s. LOMBARDI — etiam dicti sunt potissimum in Francia mercatores Itali, qui magno numero eo commercii causâ confluebant, compluribus subinde privilegiis a Regibus usque adeo donati, ut etiam civitatem sibi diligendi, in qua negotia sua ac mercimonia agerent… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”